[60] EPISTOLA LX.

Magnifico & reverendo Viro

D. IOANNI a LASCO, &c.

Theologo praestanti, domino & amico suo plurimum colendo.

Salutem in CHRISTO Domino & Salvatore nostro, Reverende Domine IOANNES a LASKO. Si cum uxore & tota familia bene vales, gaudeo. Ego, laus DEO, mediocriter valeo. Doleo autem quod mihi tam diu literis tuis suavissimis carendum fuit, nam praeter unas, quae Conigspergae redditae sunt, nullas abs te accepi. Itaque ne memoria mei apud te prorsus excideret, visum est cum hoc adolescente aliquid ad te scribere. Caeterum nihil novi habeo nisi Regiomontana dissidia, quas tibi satis nota esse opinor, commemorare velim, quae eo creverunt, ut necessario mutatio aliqua exspectanda sit. Utinam in melius fiat. Quanquam parum spei habeo, nam princeps adeo addictus est Osiandro, ut potius aliquam Ducatus sui partem, quam illum virum amissurus videatur. Episcopus Pomezanensis Paulus Speratus in sinum Abrahae receptus est. Episcopatus Sambiensis adhuc vacat. Schola indies decrescit Regiomontana, non solum propter contentiones Theologorum, sed etiam propter paucitatem Professorum. Sunt enim praeter me Mag. Matthias, M. Fabianus, & Wislingus exclusi propter Osiandrum. Habes summam. Si plura scire cupis praesens adolescens exponet, & ego omnia copiose ad te, si voles, perscribam. Bene vale in CHRISTO. Dantisci. XVIII. Augusti. Terram Lemniam adhuc expecto.

Io. PLACOTOMUS.